Benedictus

Lobgesang des Zacharias

Der Lobgesang des Zacharias zur Geburt seines Sohnes Johannes. Höhepunkt der Laudes am Morgen.

Benedíctus Dóminus Déus Ísrael, quia visitavit et fécit redemptionem plebi suæ. Et erexit cornu salutis nóbis: in domo Dávid pueri sui. Sicut locútus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum éius. Salutem ex inimicis nóstris, et de manu ómnium, qui oderunt nos. Ad faciendam misericórdiam cum patribus nóstris: et memorari testamenti sui sáncti. Iusiurandum, quod iuravit ad Ábraham pátrem nóstrum, daturum se nóbis. Ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus ílli. In sanctitate, et iustitia córam ipso, ómnibus diébus nóstris. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocaberis: præibis enim ante faciem Dómini parare vias éius. Ad dandam scientiam salutis plebi éius: in remissiónem peccatórum eorum. Per viscera misericórdiæ Déi nóstri: in quibus visitabit nos, oriens ex alto. Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mórtis sedent: ad dirigendos pedes nóstros in viam pacis. Glória Pátri, et Fílio, et Spiritúi Sáncto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Ámen