Crédo in únum Déum. Pátrem omnipoténtem, factorem cǽli et térræ. visibílium ómnium et invisibílium. Et in únum Dóminum Iésum Chrístum. Fílium Déi unigénitum. et ex Pátre natum ante ómnia sǽcula. Déum de Déo, lúmen de lúmine. Déum vérum de Déo véro. génitum, non fáctum, consubstantiálem Pátri. per quem ómnia fácta sunt. Qui propter nos hómines. et propter nostram salútem. descéndit de cǽlis. Et incarnátus est de Spíritu Sáncto. ex María Vírgine, et hómo fáctus est. Crucifíxus étiam pro nóbis sub Póntio Piláto. pássus et sepúltus est. et resurréxit tértia díē, secúndum Scriptúras. et ascéndit in cǽlum, sédet ad déxteram Pátris. Et íterum ventúrus est cum glória. iudicáre vívos et mórtuos. cúius régni non érit fínis. Et in Spíritum Sánctum, Dóminum et vivificántem. qui ex Pátre Filioque procédit. Qui cum Pátre et Fílio simul adorátur. et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et únam, sánctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor únum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. et vítam ventúri sǽculi. Ámen
Credo (Nicaenum)
Das Große Glaubensbekenntnis
Das ökumenische Glaubensbekenntnis der Christenheit, das die Gottheit Christi und des Heiligen Geistes feierlich definiert.