Magnificat

Lobgesang Mariens

Der große Lobgesang der Gottesmutter bei ihrem Besuch bei Elisabeth. Höhepunkt der Vesper. (Abendgebet) gesungen.

Magnificat ánima méa Dóminum, et exsultavit spíritus méus in Déo salutari méo. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent ómnes generationes. Quia fécit míhi mágna, qui potens est: et sánctum nómen éius. Et misericórdia éius a progenie in progenies timentibus éum. Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis: et divites dimísit inanes. Suscepit Ísrael puerum suum, recordatus misericórdiæ suæ. Sicut locútus est ad patres nóstros, Ábraham et semini éius in sǽcula. Glória Pátri, et Fílio, et Spiritúi Sáncto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Ámen